- MATTUS
- MATTUSantiqua vox, quae emollitum, subactum et maceratum significat: unde verbum mattare, pro domitare, sub igere et macerare. Isidorus in Glossis: mattum est, emollitum, infectum; et via matta Ciceroni, via lutosa et humecta, Ep. ad Attic. l. 16. ep. 13. Itaque eô die mansi Aquini. Longulum sane iter et via matta. Per metaphoram proin homo tristis et confusi condis, mattus dictus est, in vett. Glossis, apud Turnebum in Adversar. l. 28. c. 6. Origo voci Graeca, a verbo μάττω; quod est pinso, subigo, emollio; unde μακτὸς, subactus et emollitus, atque inde Latinum mattus: quod in ludo Scacchorum usurpatur hodie, de calculo, quem Veteres incitum vocabant. Sed et iam in Chronico Senoniensi Richerii l. 3. c. 14. Pro ludo scarcorum, quô eum uxor ipsa saepius mataverat, ipsam verberaverat etc. Vide Ducae Historiam Byzantinam c. 16. p. 17. Salmas. ad Vopisc. in Proculo, c. 13. et hîc passim.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.